CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2962     View  [Back]
Charta qua Hugo, Chrysopolitanæ ecclesiæ archiepiscopus, petente Hugone clerico, possessiones ecclesiæ Laudonensis confirmat.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Hugo, Dei gratia sancte Crisopolitane ecclesie archiepiscopus humilis. Si fidelium, necnon amicorum nostrorum vota justa equanimiter suscipimus, id nobis profuturum in eternum esse credimus. Quapropter omnium tam futurorum quam presencium noverit industria, qualiter domnus Hugo, honestus religiosus ac clericus, constructor et amplificator Laudonensis ecclesie, imploravit nostram clemenciam, ut quasdam ecclesias in nostro episcopatu sitas, quas ipse ad eundem locum acquisivit, nostro pontificali confirmaremus privilegio: cujus peticioni, quam justam conspeximus, gratanter annuimus; laudamus igitur atque pontificali auctoritate confirmamus donum quod petiit, scilicet ecclesiam unam, Calx nomine, in honore sancte Marie, cum omnibus appendiciis suis, sicut Hildeberga quedam nobilis matrona et heredes ejus tenuerunt, aliam in honore sancti Albini cum omnibus appendiciis suis, sicut ad predictam pertinet, terciam in honore sancti Simphoriani martiris, cum omnibus appendiciis, et ut hoc firmum, ratum, inconvulsum inviolatumque permaneat, interdicimus pontificali auctoritate, excommunicamus et dampnamus anathemate ne aliqua persona potens aut vilis conetur infringere. Si quis autem, quod minime credimus, hoc fecerit, sit pars ejus cum Dathan et Abiron, quos vivos absorbuit terra. Quod ut firmius habeatur, sigilli nostri inpressione in sigillo nostro insigniri jussimus. Ego Hugo, Dei gratia Crisopolitanus dictus archiepiscopus, hanc cartam propria manu firmo posterisque nostris tenendam transmitto. S. Willenci prepositi. S. Theodorici, decani Sancti Johannis. S. Lamberti, decani Sancti Stephani. S. Wichardi, Sancti Pauli decani. S. Roberti archidiaconi. S. Girardi archidiaconi. Ermenfredus, Crisopolitane ecclesie cancellarius, recognovit. Acta Bisuncii, anno Dominice incarnationis Mo quadragesimo VI, indictione VI, rege Henrico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung