CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2969     View  [Back]
Charta qua Ebrardus et uxor ejus Gerlendis atque filii eorum dant monasterio Cluniacensi quicquid habebant in Poderniaco.
Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego Ebrardus et uxor mea Gerlendis et filii mei Humbertus et Teotgerius, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniaco monasterio cui preest domnus Odilo abba, totum et integrum quod habemus in Poderniaco, quesitum et inquirendum cum servo, nomine Duranno, quem contra eos tenebamus. Facimus hanc donationem pro redemptione animarum nostrarum et pro redemptione anime filii mei Begonis, ut omnipotens Deus concedat nobis suam perpetuam gloriam. Si quis contra insurrexerit, omni maledictioni subjaceat; et nisi cito recipuerit, auri libras IIII persolvat: donacio vero stabilis maneat. S. Ebrard et Gerlendis uxoris ejus; Humbertus, Letgerius, ac Elena sororis eorum; Hugo, Leotaldus et frater suus Durannus; Rodulfus, Vuigo et Wilelmus fratres ejus, testes. Acta Cluniaco feria VII, regnante Aeynrico anno XVIII. Adulfus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung