CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2975     View  [Back]
Charta qua Achardus, miles et clericus, werpivit molendinum de Marziaco, quod Witbertus monasterio Cluniacensi dederat.
Quidam homo, nomine Witbertus, cum consensu uxoris sue, nominę ... et filiorum suorum Rotberti et Witberti, donavit Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniensem, cui tunc temporis sanctus Odilo abba magis prodesse quam preesse videbatur, unum molinum in Marziaco, pro salute animę suę et redemptione peccatorum suorum; quem molinum, post obitum predicti viri, elapso prolixi temporis intervallo, cum vidisset quidam miles et clericus, nomine Achardus, desolatum et adnihilatum ob malorum oppressionem hominum et cari temporis angustiam, contra voluntatem et contra dictum prioris Cluniacensis Gunterii reedificavit, congregatis his quę congrua edificationi erant. Tandem vero hujusmodi factum calumnians alter prefati loci prior, nomine Sigaldus, compulit invasorem ad placitum venire, in quo finita altercatione, pacificati sunt tali modo monachi Clunienses et Achardus, ut medietatem molini teneret quoad viveret, et post mortem ejus ab integro monachi possiderent, eo scilicet modo quo in vita ejus unam medietatem tenuerunt cum his quę ad molinum pertinent, cum piscinis scilicet et ingressu ejusdem molini ac exitu. Si quis vero ex parentela ejus aut alius quilibet aliquam calumniam inferre deinceps temptaverit eisdem monachis de ipso molino, iram Dei omnipotentis incurrat. Amen.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung