CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2978     View  [Back]
Charta qua Willelmus Arnaldi, et filius ejus Petrus dant monasterio Cluniacensi ecclesiam beatæ Mariæ et villam Moyriacum, etc.
Orbe in transitorio dum quis vivitur more humani generis semper ad deteriora labendo, si non ad primam, terciam vel sextam, ad nonam vel saltim ad XImam horam accedens, cum «jam securis ad radicem arboris posita est», jactet vel tunc cogitatum suum in Domino, reminiscendo non solum factori sed redemptori proprio Jesu Christo, qui non solum incarnari, set et mori voluit, pro nostræ salutis pretio. Quiquis ergo te letaris tali redemptum sub salutari pretio, oculorum orbes, id est pure mentis studium, mundiciamque manuum figas oro in Domino, a quo salvandum te credas sine dubio, si hujus mundi caduca, fragilia et diatim usque ad exicium pertraencia fuerint a te pede cristiano viriliter conculcata, ad quem jam accedens nberrimos {corr: uberrimos} elemosinarum fructus in necessitatibus fratrum secundum illud beati Tobie erogat sedulo; dicit enim filio: «Si multum tibi fuerit, habundanter tribuito, sin autem modicum, ipsum modicum libenter impertire studeto.» Reminiscaris et beati prophete Danielis ortamento; dicit enim regi Nabucodonosor: «Rex consilium meum placeat tibi oro et male a te commissa per elemosinarum largitatem ut [redimas] moneo»; et propheta: «Absconde elemosinam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te ad Dominum sedulo.» His et quam plurimis formati testimoniis, ego Willelmus Arnaldi, [sicut et] filius meus Petrus, notum esse volumus, tam presentibus quam futuris, quod pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum, aliquid ex nostra ereditate [quę nobis] jure evenit, donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus Ugo abba magis prodesse quam preesse videtur. Dona[mus ad predi]ctum locum æcclesiam quandam beate Marie Virginis, Moiriaco vocatam, [cum] omni villa et parrochia ad ipsam ecclesiam pertinentem, cum primiciis, dec[imis, oblationibus] et ceteris omnibus quecumque ibi Arnaldus, pater meus, habere visus est [vel] nos usque hodie abemus et inante adquirere poterimus in alodo et in bene[ficio, in campis, silvis], pratis, aquis aquarumque exitibus et regressibus, pascuis, et comanda, et guarda. Donamus etiam similiter æcclesiam de Albar, sicut supra dictum est [de Moyriaco], cum omnibus ibi pertinentibus, villam et parrochiam, totum ex integro, quę[situm] et inquirendum, sicut abuit Arnaldus et tenuit. Donamus quoque quartam p[artem ęcclesie] Sancti Martini de Lairaco, cum omnibus ad ipsam partem pertinentibus. Hanc e[nim] dedi Saxeto, decano, filiolo meo quo adjuvaret in benefitio, ita ut post mortem ejusdem Saxeti meum ad dominium reverteretur; nunc autem do et hanc Deo et ejus genitrici Mariæ de Moyraco. Donamus etiam de Salenis similiter quantum ibi a[bemus, cum] omnibus a fine usque in finem, sicut Arnaldus tenuit aut aliquis vivens pro eo. Donamus similiter ecclesię medietatem des Kirs, sicut tenuit Arnaldus, pater meus, et Garse[as, filius e]jus, cum villa et parrochia et omnibus ibi pertinentibus quantum ipse abere visus est. Donamus et omnem terram, tam alodum quam beneficium, quantamcumque [inter Geirs] et Aurona abemus vel alius per nos et Arnaldus possedit; ecclesiamque Sancti Amancii cum omnibus quæ ad eam pertinent, et portum de Agenno; æcclesiam quoque de Launiano cum villa et parrochia, cum omnibus quæ ad eam pertinere videntur, et villam San[c]tæ Columbe, sicut Arnaldus, pater meus, possedit et abuit, et terra quæ vocatur Karrils cum terra Desluc. Concedimus etiam æcclesiam Sancti Lupercii, quæ est in episcopatu Basatensi posita, inter Garonam et Bevera fluvius, et villa cum parrochia et piscationibus; quam ecclesiam Sancti Lupercii habebat pater meus Arnaldus propriam et sine aliqua calumnia in die qua misit eam in pignore ad Arnaldum de Sauniaco per C. solidos, eo tenore ut ipsis redditis ad se aut ad filios Willelmum Arnaldum reverteretur. Hoc totum et integrum, sine ulla retentione nostra vel alicujus mortalis, quesitum et inquirendum, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum. Si quis autem hanc donationem calumpniaverit, nisi resipuerit, ira Dei maneat super eum et pars ejus sit cum Juda traditore et Datan et Abiron, et insuper judiciaria potestate cohactus, centum uncias auri componat. Quod ut firmum maneat, manibus propriis firmamus et firmandum tradimus domno Hugoni abbati, anno incarnationis Dominicæ M. XLVIIII, regnante Henrico, Francorum rege, Bernardo Agencium episcopo, et G. Pictaviensium comite. S. domni abbati Hugonis. S. Bernardi episcopi. S. Duranni episcopi. S. Willelmi Arnaldi. S. Petri, filii ejus, et S. Anne, matris ejusdem Petri, qui hanc donationem fecerunt. S. Warini monachi. S. G. Pictavorum comitis. S. Rodlanni militis. S. Garsia Arnaldi, et alii quam plures.
(Au dos:) Preceptum Willelmi et Petri filii ejus, de Moyriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung