CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2983     View  [Back]
Charta qua Isembertus et uxor ejus Clariscia filiusque eorum Eblo dant monasterio Cluniacensi insulam quæ vulgariter vocatur Aias.
Cunctis sane considerantibus liquet [quod ita Dei] dispensatio quibusque ditibus consulit, ut ex rebus que transitorie possidentur, si eis bene utantur, semper mansura premia valeant promereri. Quod scilicet divinus sermo possibile ostendens atque ad oc omnino suadens, dicit: «Divitie viri redemptio anime ejus.» Quod ego Isembertus, filius Eblonis, sollicite perpendens, ac proprie saluti, dum licitum est, providere cupiens, [ratum, immo] pernecessarium duxi, ut ex rebus que temporaliter collate sunt [mihi], ad emolumentum anime mee aliquantulum imperciar. Igitur ego Isembertus et uxor mea Clariscia, pro salute animarum nostrarum et parentum nostrorum atque filiorum, donamus Deo et sanctis apostolis Petro videlicet et Paulo Cluniacensi monasterio, cui donnus Hugo abbas, largiente Deo, pocius videtur prodesse quam preesse, insulam que vulgariter vocatur Aias, totam ex omni parte, cultum et incultum, cum omnibus adjacentibus sibi. Hanc autem donationem facimus nutu et voluntate propinquorum sive amicorum nostrorum. Si quis forte, quod absit et quod per Dei misericordiam et patrocinia sanctorum evenire non estimo, [vel] ex propinquis aut extraneis, vel ex qualibet conditione aut potestate qualicumque calliditate contra hoc testamentum, quod pro Dei amore omnipotentis ac veneratione sanctorum apostolorum fieri sancivi, aliquam concussionem inferre temptaverit, primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat; auferat Deus partem istius de terra viventium, et deleat nomen ejus de libro vite, fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis», et cum Dathan et Abiron, quos terra aperto ore deglutivit et vivos in inferno absorbuit, perhennam incurrat damp[n]ationem, socius quoque Jude, Domini proditoris, effectus, eternis cruciatibus retrusus teneatur; et ne presente seculo humanis oculis impune [transire] videatur, in corpore quidem proprio future dampnationis tormenta [experietur, sortitus] duplicem direptionem cum Eliodoro et Antiocho, quorum alter diris verberibus coercitus vix semivivus evasit, alter vero nutu superno percussus, putrescentibus membris, scatentibus vermibus miserrime interiit, ceterisque sacrilegis qui erarium domus Domini temerare presumpserunt, particeps existat; habeatque, nisi resipuerit, archiclavium totius monarchie ecclesiarum Petrum obstitorem, et ameni paradisi aditus contradictorem. Secundum mundialem vero legem, is quibus intulerit calumpniam, centum auri libras, cogente judiciaria potestate, compulsus exolvat, et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum; sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulti semper inviolata hac inconcussa permaneat, cum stipulacione subnixa. Hec donatio facta est Castro Alionis, mense febroario. S. Isemberti. S. Claricie, uxoris ejus. S. Eblonis, filii eorum. S. comiti Pictaviensi. S. Hugoni vicecomitis. S. Aemari Mala Capsa.
(Au dos:) Karta quam fecit Eblo miles et uxor ejus Clariscia de insula que vocatur Aias, nutu amicorum suorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung