CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2986     View  [Back]
Charta qua Lambertus, cognomine Baldemarus, et uxor ejus Raingardis dant monasterio Cluniacensi terram quæ dicitur Fossa in marisco qui vocatur Vultronus, etc.
Ego Lanbertus, agnomine Baldemarus, dono Deo, ego et uxor mea Raingardis, et monasterio Cluniacensi constructo in honore Dei memoriaque beatorum apostolorum Petri videlicet et Pauli, terram quę dicitur Fossa, terram alodi mei bonam et optimam, pro redemptione animarum nostrarum et pro amore et dilectione domni Aimerici, privigni mei, filii videlicet uxoris meę: quam terram comparavi de Bernerio de Raret, nutu et voluntate et rogatu ac ammonitione fratrum et propinquorum suorum. Ille vero eo tenore Bernerius terram [mihi vendidit], nutu et voluntate fratrum suorum propinquorumque, ut fratribus suis redderet fraternitatem pro terra ista. Est autem terra ista in marisco qui vocatur Vultronus, quam totam liberam, excepta decima et quatuor panibus, dono Deo et sanctis apostolis ejus, Petro [scilicet] et Paulo et congregationi sanctorum patrum Cluniacensium, quibus Dei gratia pocius videtur domnus Hugo abbas prodesse quam preesse. Illis igitur eam dono ita firmiter, ut habeant et possideant et quicquid facere voluerint faciant nunc et in perpetuum. Ista vero terra est salina, et habentur in ea XL et duæ areę. [Dono quoque Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi congregationi dimidium vittum vineę quod comparavi de Odelino de Lislello post dicessum meum.] Donationem istam quam facio ego et uxor mea Deo, qui calumpniare voluerit vel temptaverit, Deus deleat nomen ejus de libro vitæ, ut quod cupit namscisci non possit. Tamen si omnino cupit terram habere hanc, reddat sanctis patribus Cluniacensibus V libras auri, et habeat quod querit non longe possessurus eam, tamen amissurus proinde vitam eternam. S. Lanberti Baldemari, qui hanc donationem fecit et signum uxoris suę. S. Isemberti et uxoris ejus Clariscię, et filii eorum Eblonis. S. Agnetis, sororis Aimerici monachi, filię Lanberti et Raingardis. S. Aimerici Bertini. S. Maienguisi. Terra ista data est mense julii, regnante Henrico rege, filio Rotberti. S. Gausberti Berengarii. S. Gonbaldi senis, item alterius Gonbaldi juvenis. Signum Mainardi juvenis. S. Hugonis Bordeti. S. Arberti Lorelli. S. Heliæ de Sancto Germano.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung