Charta qua Hildinus dat monasterio Cluniacensi duos mansos cum servis in villis Marciaco et Masiliaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniensis cenobii, ubi preest donnus Hugo abba, ego Hildinus, in ultimis positus, in Dei nomine, dono aliquid de mea hereditate, quę est sita in pago Matisconense, in villa Marziaco, videlicet unum servum, nomine Walterium et filium ejus Durannum, et mansum super quem ipse residet, cum omnibus consuetudinibus quę ad ipsum mansum pertinent, exitibus et regressibus, absque ullius contradictione, terris etiam cultis et incultis, silvis, pratis, vineis. Dono etiam in alia villa Masiliaco alium mansum cum omnibus appenditiis suis, et omnibus consuetudinibus suis. Dono quoque unam ancillam quam servus Sancti Petri tenet, nomine Ansaldus, qui manet in supradicto manso, et nomen ancillę Eldiardis. Facio autem hanc donationem Deo et sancto Petro, pro remedio animę meę, et omnium parentum meorum, ut adipisci mereamur remissionem peccatorum nostrorum. Si quis autem calumpniari presumpserit, iram
Dei incurrat, et omnibus maledictionibus subjaceat, et quod requirit vindicare non valeat. Sed ut permaneat stabilis et firma, firmo eam manu propria, et testibus trado firma[n]dam et robora[n]dam. S. Ildini, qui fieri et firmare rogavit. S. Sosfredi. S. Achardi. S. Agnonis. S. Consta[n]tini presbiteri. S. Arlebaldi. S. Jotceranni. S. Ugonis. Actum Cluniaco publice, regnante Heinrico rege.