CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2994     View  [Back]
Charta qua Oliverius miles habitum monachicum accipiens dat monasterio Cluniacensi molendinum de Cassenolis cum quadam terra et servis.
Audiant et sciant universi presentes et futuri, quod Oliverius miles, seculum deserens et habitum monachi apud Cluniacum accipiens, dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus molendinum de Cassenolis cum omni usuario quod ad molendinum pertinet, laudante et concedente Seguino de Burzeio cum filiis suis Gausfredo, Bernardo et Guidone, necnon Joceranno Asinobruno, avunculo ipsius Oliverii similiter laudante et concedente. Hubertus Ungro quoque, et Dalmatius de Gineio, avunculus ejusdem Oliverii hoc idem laudaverunt et concesserunt: de quo videlicet Dalmatio supradictus Oliverius molendinum ipsum habebat in feodo. Waldricus etiam de Colchis, de quo Dalmatius illud possidebat, hoc donum laudavit et concessit cum filiis suis Arleio et Guidone, coram Dalmatio Ungro monacho, et coram Hugone de Masonis. Sed et episcopus Augustidunensis de cujus capite erat, similiter laudavit et concessit. Soror quoque ipsius Oliverii cum marito suo Hugone de Salduno, hoc idem laudavit et concessit, et altera soror ejus quę dicebatur Surda. Sciendum preterea quod in eadem villa Cassenolis dedit Dalmatius de Gineio et uxor ejus, soror Landrici Grossi, monachis Cluniacensibus, terram juxta hoc molendinum sitam et pratum eidem terræ contiguum, et quendam servum, nomine Martinum, cum uxore sua et filiis ex eisdem natis et nascituris. Dato insuper fidejussore Uberto Ungro, ut si quis terram hanc eisdem monachis calumniaret, Dalmatius de Gineio pro eis inde responderet.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung