CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2997     View  [Back]
Charta qua Dalmatius de Ginniaco notum facit se terram de Bertiaco ab avunculis suis antea datam monachis Cluniacensibus werpivisse.
Omnibus recte credentibus luce clarius patet, secundum baptismum in helemosina fideliter erogata constare, secundum illud Domini dictum: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Item alibi veridica Scriptura dicit: «Sicut aqua extinguit ignem, ita helemosina extinguit peccata.» Igitur ego Dalmatius de Ginniaco prenominatus, his misericordiarum preconiis me inseri cupiens et optans, cedo et vuerpio quandam querimoniam seu calumpniam quam adversus sanctum Petrum et locum Cluniacum et monachos ibi habitantes habere videbar. Namque prefati loci habitatores, scilicet monachi Cluniacenses, acceperunt quiddam honoris a duobus avunculis meis, quem dederunt Deo et sancto Petro pro animabus suis, scilicet Rotbertus et Vuigo. Donaverunt enim eis terram de Bertiaco pro animabus suis, sicut in carta et testamento ab ipsis facto continetur, a fluvio Graonna usque ad terminos prefixos ipsius honoris, quę constat in silvis, pratis, vineis, campis cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, secundum quod veracium testium id debonnare poterit testimonium. Quod donum ego non primitus laudavi, sed calumpniatus sum verbis. Nunc vero omnibus votis illud laudo, volo, et opto; et si aliquid recti in isto honore habere me putabam, per hanc manumissionis cartulam vuerpio, finio et cedo, ita ut ab hac die ibi aliquam consuetudinem vel excussionem requirere non presumam, nec ego nec aliquis heres, aut proheres meus, vel aliqua inmissa persona. Si denique aliqua persona id attemptare presumpserit, ut huic dono aliquam calumpniam inferat, iram Dei omnipotentis incurrat, nisi digne emendaverit. S. Dalmatii, qui hanc vuerpitionem fecit et hanc cartam firmavit. S. Gausleni. S. Dalmatii, fratris ejus. S. Oddonis de Craio. S. Gondoeni presbiteri. S. Huberti de Tuciaco. S. Girardi.
(Au dos:) Karta Dalmacii militis de Ginniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung