CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3001     View  [Back]
Charta qua Blismodis et filii ejus dant monasterio Cluniacensi quasdam res in villis Sancti Leodegarii, Galumniaco, etc.
Omnibus sanctæ matris æcclesiæ filiis presentibus et futuris notum esse volumus, quod ego Blismodis cum filiis meis, Rotberto, Maiolo, Hugone, Willelmo atque Stephano, pro remedio animæ mariti mei Gislardi, donamus Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo Cluniensibusque fratribus, XIIcim denarios in manso Walberti, et in villa Sancti Leodegarii; atque pro anima filii mei Bernardi, in villa de Galumniaco, partem nostram terræ appellatæ de Duabus Sororibus; et in Malliaco campum de petra, sicut erat noster; et in villa Buddoni, omnes terras quas homines de ipsa villa tempore sancti Maioli et beati Odilonis vendiderunt et donaverunt monachis et servis et francis beati Petri et Pauli, auctorizamus, laudamus et werpimus. S. Blismodis, cum filiis suis, qui donum fecerunt. S. Lanberti Discalciati. S. Artaldi Isperonis. S. Hugonis de Centarben.
(Au dos:) Carta Blismodis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung