CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3002     View  [Back]
Charta qua Odo miles de Seger notum facit semet ipsum fecisse monachum et res suas in villis Curtiliaco et Esiciaco monasterio Cluniacensi dedisse.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, agendum est ut unusquisque homo ex rebus a Deo sibi collatis peccata sua helemosinis redimere festinet, ut Christum omnium conditorem in die ultimo valeat reperire misericordissimum. Ut autem emamus regnum sempiternum, properemus agere bonum; etenim scriptum est: «Regnum Dei tantum valet quantum habes.» Valet enim regnum Dei his qui sua pauperibus et egenis larga manu distribuunt. Quapropter notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Odo miles de Seger, abrenuntio hujus seculi vanitates, et accipio abitum Sancti Benedicti; et dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo abbas prodesse magis quam preesse videtur, et offero aliquid de hereditate mea quæ mihi legibus jure obvenit, videlicet omnia que habeo vel habere debeo in villa Curtilliaco, et in villa Esiciaco mansum quem tenet Arnulfus villanus, totum ex integro dono et laudo supradicto loco, videlicet duodecim denarios quem redebat mihi supradictus villanus per unumquemque annum; item campos cultos et incultos, pratos, silvas, arbores fructiferos [et infructiferos], totum ex integro dono ego supradictus Odo loco supradicto pro remedio anime mee, ut Deus omnipotens det mihi partem et societatem cum sanctis et electis suis in regno celorum. Amen, amen, fiat, fiat. S. Odonis, qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit. S. Josceranni, filii mei. S. Bernardi, filii mei. S. Ugonis, filii mei.
(Au dos:) Carta Oddonis, militis de Seger.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung