CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3006     View  [Back]
Charta qua Bernardus et fratres ejus dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Basenens, et Sancti Victoris juxtaque castrum Castellionem.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus hominibus, presentibus et futuris, qualiter ego Bernardus cogitavi de misericordia Dei, ut merces mea crescat apud Dominum. Propter hoc ego accepi habitum Sancti Benedicti in monasterio Cluniaco, ubi domnus Hugo abbas preest, et donavi ad ipsum locum supradictum de rebus meis que resident in pago Lugdunensi. He sunt res in villa que vocatur Basenens, unum curtilum cum vinea; et juxta castrum quod dicitur Castellio, unum mansum cum duobus appendiciis suis qui vocatur ad Rispas, et in villa Sancti Victoris, unum mansum cum omnibus appendiciis suis, pratis, campis, silvis, et omnia quecumque pater meus Grimardus habuit in ipsa villa. Et si quis ex propinquis meis calumniam inferre voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat; et sit anathema omnibus diebus vite sue usquedum ad satisfactionem veniat. S. ipsius Bernardi. S. Achardi, fratris ejus. Signum Stephani, fratris ejus. S. Umberti. S. Vuidonis Lombardi. S. Grimarii. S. Bonazi. S. Bernardi, prepositi de Cavariaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung