CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3008     View  [Back]
Charta qua Humbertus et uxor ejus Adeleidis filiique eorum dant monasterio Cluniacensi capellam in ... et adjacentia.
Notum sit omnibus fidelibus futuris et presentibus sanctæ Dei ecclesie, auctore omnium Deo cuncta faciente eoque vidente bona complesse, in sublimioris creature quam sui similem formaverat jure omnia tradente, ac ipsa quam ceteris altius honoraverat et dilexerat, quanto cercius et humilius deberet auctorem et datorem cognoscere, atque ejus obedire mandatis, tanto proterve, instimulante diabolo, est ab eo prolongata et sibi contrarior facta. Cetere namque creature ut valent servire ei student; homines vero ab initio usque nunc contra ejus precepta pugnare non cessant. Cujuscumque sint ordinis relinquunt sua et honesta, aliena vero atque vana curant peragere. Horum ego Humbertus et uxor mea Adeleidis, una cum filiis nostris Wichardo, Bladino et Petro, reminiscentes, ideo donamus Deo et sanctis ejus apostolis, Petro videlicet et Paulo, de hereditate nostra quantum nostre possibilitatis est, videlicet unam capellam que est sita ... et unum cortile quem tenet Adalardus, et unum campum et unam vineam, que omnia circumjacent huic capelle. Hæc omnia supradicta donamus Deo et supradictis apostolis, pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentorum nostrorum, et propter presentem prosperitatem et propter vitam eternam, Cluniensis habitatoribus, ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur. Si autem successor ullus extiterit, qui hanc cartam frangere voluerit, non possit quod quesierit vel agere temptaverit efficere quod reppetit.
(Au dos:) Carta Humberti et Adeleidis, uxoris ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung