CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3009     View  [Back]
Charta qua Raimbaldus, una cum filiis et nepotibus suis, dat monasterio Cluniacensi abbatiam Sancti Pontii.
Auctore omnium Deo cuncta faciente, eoque vidente bona complesse, in sublimioris creature quam sibi similem formaverat jure omnia tradente, ac ipsa quam ceteris alcius honoraverat et dilexerat, quanto cercius et humilius deberet auctorem et datorem cognoscere atque ejus obedire mandatis, tanto proterve, instimulante diabolo, esse ab eo prolongata et sibi contrarior facta. Cetere namque creature, ut valent servire ei student; homines vero ab initio usque nunc contra ejus precepta pugnare non cessant. Cujuscumque sint ordinis relincunt sua et honesta, aliena vero atque vana curant peragere. Horum ego Rainbaldus imitator existens, cui tantam Deus prudentiam atque honorem concessit, et quem ultra meos similes exaltavit, non enim que Deo placita erant curavi; sed vanitates et laudes humanas semper amavi. Ob hoc etenim Dei res male tractavi. Episcopatus quippe mee potestatis ac abbatiam injuste ordinavi, et tandiu ista peregi quousque abbatia Sancti Pontii est dissipata, et pene ad nihilum redacta. Unde valde doleo, et ex intimo gravia educo suspiria; cumque animadvertere cepissem qualiter ista emendare valuissem, nullatenus habiliore consilium reperi, quam ut in patris spiritalis sanccioris et religiosioris loci eam tradidissem. Quapropter notum sit omnibus hominibus, quod ego in Dei nomine Rambaldus una cum filiis meis et nepotibus meis dono abbatiam Sancti Pontii, cum omnibus appenditiis suis, ad domnum Ugonem abbatem Sancti Petri Cluniacensis, eo tenore ut abbates qui ibi fuerint per manum et donum abbatum Cluniacensium eligentur atque ordinentur et constituantur. Rambaldus, qui cartam istam vel donationem scribere et fieri rogavit, manu sua firmat. Episcopus de ... nense firmavit. Willelmus Gardilonis firmavit. Pontius [firmavit. Aicardus firmavit].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung