CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3010     View  [Back]
Charta qua Artaldus de Argentaco, cum uxore et filiis, dat monasterio Cluniacensi ecclesias Sancti Privati, Sancti Angeli, etc.
Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Artaldus, miles de Argentaco, et uxor mea Fica et filii mei Ademarus atque Wilelmus, pro remedio animarum nostrarum, pro spe salutis et incolumitatis nostre, necnon pro requie parentum nostrorum, donamus, concedimus et transfundimus Deo et beatis apostolis Petro atque Paulo, atque loco Cluniacensi, cui preest domnus Hugo abbas, ecclesiam Sancti Privati, atque ecclesiam Sancti Angeli, necnon quoque capellam Sancti Lamberti, in territorio castri Roannaci sitas, et unum pratum et quandam condaminam et unam cabanariam que dicitur Cornetz, et aliam cabanariam que pertinet ad ecclesiam Sancti Lamberti, atque tertiam partem de decimis Clarimontis. Dedimus etiam in pago Vellagico, duas ecclesias, eclesiam Sancti Petri de Grazac, atque ecclesiam Sancti Stephani de Rocolis cum feodis sacerdotalibus. In pago quoque Viennensi donavimus capellam castri Clavazonis, ecclesiamque Sancte Marie de Monte Castaneo. Concessimus etiam, ut si quis hominum nostrorum de feodis vel possessionibus quas a nobis habent, aliquid loco supradicto conferre voluerit, absque omni contradictione, liberam habeat facultatem. Hec superius nominata laudavimus, corroboravimus, et loco jam dicto in perpetuum sine omni inquietudine possidenda tradidimus. Si quis autem callidi temptatoris instinctu de suprascriptis quicquam surripere vel calumpniare seu auferre presumpserit, nisi cum digna satisfactione emendaverit, cum Anna et Caipha, et Pilato, et Juda, iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrens, perpetuis cremetur ignibus eternisque defitiat suppliciis atque doloribus; faustores vero et laudatores et dona nostra aucmentantes, Domini benedictionibus repleantur, et indulgentiam delictorum suorum consequantur, regnaque celestia pro devotionis sue merito adipiscantur. S. Gerentonis, qui dedit et laudavit hoc quod habebat in capella castri Clavazonis et ecclesiam Sancte Marie. S. Wilelmi Botze. S. Gotseranni et Gelini. S. Artaldi de Vallegelata. S. Petri. S. Arberti. S. Guigonis. S. Archinbaldi. S. Wilelmi, filii Hugonis, et Ademari, fratris sui, et Lamberti.
(Au dos:) Carta Artaldi, militis de Argentaco, de VII ecclesiis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung