CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3017     View  [Back]
Charta qua Gauffredus Beraldi miles dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Casellis, Breia, etc.
Sciant omnes futuri et presentes, quoniam ego Gauffredus Beraldi miles, dono Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus, quibus domnus Hugo abbas preesse videtur, quicquid omnino habuisse vel reclamasse dicor in villa de Casellis, et quicquid Jocerannus de Gaupera in eadem villa eisdem dedit et concessit; ego quoque do et concedo tam in terris et pratis quam in aquis et molendinis, sive omnibus omnino eidem ville pertinentibus. Dono etiam eisdem quicquid in condamineis de Cinzoch habui umquam, vel reclamavi et quicquid in villis Breię et Scotię super eos umquam reclamavi, et peram quam in Cluniaco reclamabam similiter werpivi eisdem et dedi; et quod in villa Miolanis super eos reclamavi similiter dedi, et quod in villa Noeros super eos querebam similiter werpivi; servos quoque et ancillas, si in aliquibus supradictarum villarum habui, aut super eos alicubi aliquando reclamavi, sed et quicquid calumniæ aut reclamationis in eos usquam habui, werpivi, finivi et dedi. Hanc etiam cartam quia firmam manere volui, factam super altare Sancti Petri manibus meis firmavi; et postea domno Hugoni abbati obtuli. Testes autem et confirmatores carte hujus fuerunt: Yvo prior et Hugo cellararius, et Artaldus, decanus Lordoni, monachi; milites quoque isti: Hugo de Salduno, item Hugo de Leemnite, et Bernardus Grossus, sed et Stephanus Bernardi Contantini filius, Oddo Capellanus, et Hugo Metaforis, et plures alii. Facta vero sunt hec per manum Bernardi camerarii, et ipse testis est. In cujus manu ego Gauffredus manum meam misi et fide firmavi quod hec omnia sicut scripta sunt stabiliter et firmiter teneam; et si aliquando (quod non credo futurum) violavero, potestatem eidem dedi aut cuicumque ipse preceperit, me oppignerandi. Et ut contra omnes fratres meos fidelis adjutor et protector super hoc existam promisi, et ut dixi, fide firmavi.
(Au dos:) Carta de Gausfr[e]do Beraldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung