CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3023     View  [Back]
Charta qua Adaltrudis, mater Roberti de Vitriaco militis, dat monasterio Cluniacensi mansum servumque in villa Tulgiaco.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, agendum est ut unusquisque homo ex rebus a Deo sibi conlatis, peccata sua helemosinis redimere festinet, ut Christum omnium conditorem in die ultimo valeat reperire misericordissimum. Ut autem emamus regnum sempiternum, properemus agere bonum; etenim scriptum est: «Regnum Dei tantum valet quantum habes. Valet enim regnum Dei his qui sua pauperibus et egenis larga manu distribuunt.» Quapropter notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Adaltrudis femina, mater Rodberti, militis de Vitriaco, veniens ad extremum diem mortis mee, et reminiscens enormitatem peccatorum meorum, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, ubi donnus Ugo abbas videtur magis prodesse quam preesse, et fratribus ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, concedo pro remedio anime mee et in loco sepulture, dono ego jam denominata femina, unum mansum in villa Tulgiaco, et servum Letbaldum qui ipsum mansum tenet, cum uxore sua et filiis et filiabus, totum ab integro et sine ullo calumpniatore; laudo et confirmo ego Adaltrudis quicquid ibi habeo vel habere debeo, et quod mihi evenit ex parte parentorum meorum, maxime patris vel matris, ut ego et ipsi partem habeamus in orationibus, in helemosinis, in vigiliis et in aliis bonis que fiunt in eodem loco et in omnibus locis ad ipsum pertinentibus. S. Adaltrudis, qui hoc donum fecit et testes fieri rogavit. S. Unberti presbiteri. S. Rotberti, filii sui. S. Ugonis, filii sui. S. Blismodis, filie sue. Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit, nisi ad satisfactionem venerit, sit anathema maranatha.
(Au dos:) Carta Adaltrudis de Vitriaco de uno servo, nomine Ledbaldo et de uno manso in villa Tulgiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung