CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3024     View  [Back]
Charta qua Dalmacius de Cristul dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Estavel.
Notum sit cunctis fidelibus sancte Dei æcclesie, tam presentibus quam futuris, quod ego Dalmatius de Cristul, veniens ad extremum diem vite mee, et recognoscens me multum peccasse contra Dominum et sanctos ejus, accipio bono animo habitum sancte religionis in loco Cluniaco, ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse; ideoque ego Dalmacius dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco supradicto, et fratribus ibidem Deo servientibus, unum mansum in villa Estavel, quam tenet villanus Espiuns, et omnia que ad ipsum mansum pertinet, nisi tantum ipsum villanum et uxorem ejus et filios et filias, qui ipsum mansum incolunt, qui non erant mei. Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit, nisi ad satisfactionem venerit, iram omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat. S. uxoris sue. S. filii sui. S. Joslen, fratris sui. S. Rotberti, fratris sui. S. Joseranni de Cortevas. S. Ingeberti, fratris sui.
(Au dos:) carta Dalmaz de Cristul de unum mansum in villa Estavel.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung