CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3026     View  [Back]
Charta qua Wicardus de Biceg, miles, dat monasterio Cluniacensi alodium suum in villa Sarciaco et hereditatem inter Graonnam fluvium et Dirro.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Wicardus miles, vocabulo de Biceg, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et loco Cluniaco, ubi domnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse, et fratribus ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, omnem alodem quem habeo in villa Sarciaco, et omnia que in eadem villa comparavi, in campis, in vineis, in pratis, in silvis, in arboribus fructiferis et infructiferis, totum dono et laudo loco suprascripto. Facio autem et aliam donationem loco jam supradicto de omni hereditate quam habeo inter Graonnam fluvium et Dirro, hoc est in campis, in vineis, in pratis, in silvis, in arboribus cultis et incultis. Omnem autem donationem que superius scripsimus, facio pro remedio anime mee et uxoris et omnium parentum meorum, patris et matris, et maxime pro anima filii mei Hugonis, quem Cluniaco sepilivi, ut Deus det ei partem et locum refrigerii cum electis et fidelibus suis. Si quis autem hanc nostram donationem infringere voluerit, nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit, sit anathema maranatha. Signum Wicardi de Biceg, qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit. Sig. Ansedeus de Oblad. S. Algodi [militis?].
(Au dos:) Carta Wichardi de Biceg.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung