CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3027     View  [Back]
Charta qua Gaufredus de Cluniaco werpit monasterio Cluniacensi calumniam servitutis quam Bernardo et Constabulo imponere voluerat.
Notum sit omnibus hominibus presentibus et futuris, quia ego Gaufredus de Cluniaco, diu studueram calumpniam servitutis imponere duobus fratribus Constabulo et Bernardo. Sed post multa placita longasque contentiones, comperi nichil esse omnino quod calumpniatus eis fueram. Unde tandem pro Dei timore, et pro anime mee et omnium antecessorum meorum remedio, finio et sine omni retencione vuerpio calumpniam quam eis non recte imponebam, et si quid juris in eis habebam totum dimitto et dono Domino Deo et sancto Petro, laudantibus et concedentibus filiis meis, Vilenco, Dalmatio et Ulrico ceterisque omnibus. Idcirco si amodo aliquis de cognatione mea, eis vel eorum propaginum jugum servitutis imponere presumpserit, nisi cito ad emendationem venerit, et dignam Deo et sancto Petro satisfactionem fecerit, perpetua servitute cum Juda traditore dampnetur. Actum est hoc fideliter apud Galenniacum in horto juxta ecclesiam, in presentia quorum Cluniacensium monachorum, videlicet Willelmi decani de Cluniaco, Artaldi decani de Lorduno, Stephani de Galenniaco, Wigone et Leotaldo de Masiliis, tempore domni Hugonis, Cluniacensis abbatis. Testes et auditores sunt isti: Wichardus de Marze et Milo, filius ejus, Hugo Burdinus, Hugo de Miolan, Pontius de Salone, Otto de Marze, Durannus de Sancto Nicetio, Bernardus, presbiter de Sancto Nicetio, et Petrus, frater ejus, Seguinus de Galenniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung