CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3030     View  [Back]
Charta qua Stephanus de Saleg, miles, notum facit se accepisse habitum Sancti Benedicti in monasterio Cluniacensi et eidem monasterio alodium de Saleg molendinumque, etc. dedisse.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, agendum est ut unusquisque homo ex rebus a Deo sibi conlatis peccata sua helemosinis redimere festinet, ut Christum omnium conditorem in die ultimo valeat reperire misericordissimum. Ut autem emamus regnum sempiternum, properemus agere bonum, etenim scriptum est: «Regnum Dei tantum valet quantum habes. Valet enim regnum Dei his qui sua pauperibus et egenis larga manu distribuunt.» Quapropter notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Stephanus, miles de Saleg, decidens in infirmitate, et video me inde non convalescere, timore mortis perterritus, atque cognoscens me in Deum et in sanctos ejus peccasse me multum, ideo derelinquo hujus seculi vanitates, et accipio habitum Sancti Benedicti; et dono Domino Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, ubi domnus Ugo abbas magis videtur prodesse quam preesse, et fratribus ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, videlicet dono ego Stephanus supradictus, pro remedio anime mee et omnium parentum meorum, unum molendinum qui est justa ipsum pratum in villa Saleg, et medietatem de la Forest del Mas, et unum mansum ad Vilarem Mainulfum, cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent, et censum et quicquid mihi reddebat ille qui ipsum mansum tenebat, totum ex integro dono loco supradicto. Item ego jam supradictus Stephanus facio aliam donationem loco prenominato de omni alodio meo quem habebam in seculo, et tenebam sine ullo calumniatore, ut si duo filii mei quos in seculo dimisi, mortui fuerint sine heredibus, nullus de parentibus meis omnino nihil in ipso alodio ibi aliquid requirant, sed totum ex integro dono, laudo et confirmo loco Cluniaco et fratribus ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, sine ullo calumniatore. Si quis autem hanc nostram donationem (quod absit!) infringere voluerit, nisi ad satisfactionem venerit, sit anathema maranatha. S. Stephani, qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit. S. tribus filiis suis, Bernardi, Gausfredi et Rodberti monachi. S. uxoris sue Pontie. S. Johannes de Chrax. S. Ansedei de Oblat.
(Au dos:) Karta Stephani militis de Saleg.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung