CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3032     View  [Back]
Charta qua Elgodus dat monasterio Cluniacensi mansum unum in villa Perusia et alterum qui vocatur ad Altam Curtem.
Omnis homo quamdiu in salo presentis vite agonizat, summa vi summoque ingenio studere debet ut ex rebus perituris æterna premia mercetur, juxta Precursoris eterni vocem: «Jam securis ad radicem arboris posita est.» Unde noverint tam presentes quam etiam futuri Christi tyrones, quod ego Elgodus, cum consilio parentorum et amicorum meorum, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, in quo preest venerabilis et domnus Hugo abbas, duos mansos, pro anima et sepultura fratris mei Hugonis, et pro anima mea, et pro animabus omnium parentorum meorum vivorum hac defunctorum: totam videlicet terram quam tenebat Durannus et Litbrannus [in villa que vocatur Perusia] cum pratis [et cum omnibus], sicut vivente fratre meo domno Hugone tenebant de eo; ita, absque aliqua diminutione, dono Domino Deo pro anima fratris mei Hugonis, excepto medietatem unius condemine que dividitur cum domno Stephano de Salliaco. Alium vero mansum qui vocatur ad Altam Curtem, cum omnibus vineis que ad mansum ipsum pertinent, ex integro cum omni integritate, sicut Girbaldus Faber tenebat vivente fratre meo [Hugone], ita similiter dono pro anima ejusdem fratris mei, excepto illam terram que vocatur ad Iharavatam, et cursum quem solebat habere in Cragi, habeat in Gondors. Si quis autem, quod futurum minime credo, extiterit, ego aut aliqua intromissa persona, qui contra donationem istam aliquam calumpniam inferre conaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum ejus incurrat; sitque pars ejus cum Juda traditore Domini et cum Datan et Abiron, omnibusque maledictionibus que continentur in veteri [et in novo] Testamento subjaceat; et postea donatio ista firma et stabilis permaneat. Laudatores autem et firmatores fuerunt hii: S. Elgodi; Letaldus qui vocatur Caprea firmavit; Walterius de Biciaco firmavit; Stephanus de Salliaco firmavit; Boso de la Verreri firmavit; Ansedeus de Oula firmavit; Robertus de Vitriaco firmavit; Drogo, filius ejus, firmavit; Bernardus de Oula firmavit.
(Au dos:) Carta de duobus mansibus qui fuerunt sanctis apostolis ejus Petro et Paulo dati pro anima domni Hugonis de Salliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung