CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3034     View  [Back]
Charta qua Hugo, cellerarius Cluniacensis, notum facit se, ex præcepto domni Hugonis abbatis et fratrum, conventionem fecisse cum propinquis suis de quibusdam rebus in villa Sarceg, quas deo dimittunt.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Hugo, indignus monachus et peccator atque cellararius Cluniacensis, ex precepto domni Hugonis abbatis et aliorum fratrum Cluniacensium, facio conventionem seu comparationem cum avunculis meis et aliis parentibus seu cum aliis hominibus, de omne alodum quod habent vel habere debent in villa Sarceg, et quod eis evenit ex parte parentum suorum, vivorum et defunctorum, quem donant et dimittunt Domino Deo et beatis apostolis Petro et Paulo, et loco supradicto atque pro peccatis suis et pro animabus parentum suorum vivorum et mortuorum, et maxime ut habeant partem et societatem [horum] que fiunt in loco supradicto, in vita et in morte; et precipuę quia receperunt a nobis de pecunia Sancti Petri pro eo quod laudaverunt et firmaverunt omnia que in villa Sarciaco juste vel injuste tenere videbantur. In primis vendidit nobis Landricus, cognomento Grossus, unum mansum in eadem villa quam tenebat Gandalgarius [et accepit] unam loricam valentem C solidos. Item in eadem villa Wichardus avunculus meus totum quod abebat dedit beatis apostolis Petro et Paulo et loco supradicto, pro anima filii sui Hugonis; et frater suus Bernardus laudavit, et pro eo quod firmavit accepit a nobis VI solidos. Walterius vero, avunculus meus, dedit nobis omnem alodum quem habebat in supradicta villa, et accepit a nobis XV solidos. Item Letaldus avunculus meus, accipiens habitum beati Benedicti in loco supradicto, omne quod habebat in eadem villa dedit nobis, [id est] in servis et ancillis, in campis, et in vineis, in pratis, in silvis, in arboribus, totum quod ibi habebat. Hugo de Vallis dedit similiter omne alodum nobis quod habebat in supradicta villa que evenit ei de uxore sua, et accepit a nobis XXXV solidos et unum porcum. Hugo de Sisillas totum alodum similiter quod habebat ibi propter uxorem suam dedit nobis, et accepit a nobis XL solidos, et dedit fideijussorem Hugonem de Vallis, ut ejus uxor laudaret. Similiter uxor Hugonis de Curtils dedit nobis totum alodum quod habebat in supradicta villa, et accepit a nobis XL solidos, et dedit fidejussorem Letaldum de Civignone, ut omnes filii sui laudarent, et accepit a nobis Letaldus qui eis fecit facere X solidos, et servi ejusdem femine solidos II. Ansedeus de Borbon, pro eo quod laudavit et donavit nobis libertatem Johannis et Verrannis quem [ipse] tenebat, accepit a nobis solidos XV; filii [quoque] Soffredi de Tazech, [pro] eo quod laudaverunt omnia suprascripta, acceperunt XV solidos. Item Engelelmus et Gontardus, qui hoc laudaverunt, acceperunt similiter XV solidos. Humbertus Ungles et Humbertus de Cortavex, et Deodatus de Sancto Yppolito, et Azo de Moniacho sunt fideijussores de Bernard de Sarcech de omne alodum quem habebat in supradicta villa, et dederunt Sancto Petro, et ne amblius ibi [quicquam] requirant, acceperunt a domno Hugone unum equum, et est ille ipse Bernardus de se ipso fidejussor. Mulier Josceranni Tanihel similiter donavit et laudavit Sancto Petro omne quod habebat in eadem villa, accepit a nobis C solidos. Gaucerus de Sancto Licerio, qui justum placitum fecit ei facere, accepit a nobis unas pelles qui valebant VI solidos. [Item] Arbertus de Cortambleis dedit nobis unam vineam, et ego frater Hugo aut ipse qui obedientiam de Sancto Yppolito tenuerit, debemus ei dare unam pelliceam veterem per unumquemque annum interdum ipse vixerit. Si quis autem hanc donationem vel comparationem ex supradictis parentibus aut ex heredibus eorum, vel alius qualiscumque homo, infringere voluerit, nisi ad satisfactionem venerit, sit anatema maranata.
(Au dos:) Karta Hugonis monachi et Cluniacensis cellerarii de comparatione quam fecit in villa Sarzeg cum avunculis suis et aliis hominibus de omne allodium quod ibi abebant.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung