CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3039     View  [Back]
Charta qua Maingaudus notum facit se servum, nomine Bernardum, monasterio Cluniacensi werpivisse.
Notum esse volo ego Maingaudus omnibus hominibus, quod vuerpitionem facio Deo et sancto Petro de querela quam habebam de quodam servo, nomine Bernardo et de infantibus ejus; et donationem ad locum Cluniacum, si aliquam drecturam in eis habeo, ut ab hodierna die et deinceps habeant illos monachi sine ulla contradictione et calumpnia. S. Maingaudi, qui hanc vuerpitionem et donationem fecit. S. Artaldi. S. Adalardi. S. Evę. Accipio autem a monachis XV solidos.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung