CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3048     View  [Back]
Charta qua Monaldus et uxor ejus atque frater dant monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Mauricii in castello Alesio.
Noverint omnes Christi fideles, tam presentes quam posteri, quod ego Monaldus et uxor mea et frater meus Wigo, et ceteri qui per successionis posteritatem ex nobis nascituri sunt, donamus et auctorizamus Deo et beato Petro apostolorum principi, ad Cluniacense monasterium, cui preest domnus Hugo abbas, ad ęcclesiam beati Baudelii martyris, in castello Alesio, ęcclesiam parrochialem Sancti Mauricii, et omnia quę habebamus pro ipsa ęcclesia nos et alii pro nobis. Donamus quoque terciam partem decimę quam nos habebamus et alii pro nobis. Hęc omnia quę hic presenti scriptura continentur, confirmamus et transfundimus jure perpetuo retinenda in potestatem predicti monasterii Cluniacensis. Quod si quis hanc nostram donationem infringere aut violare aut calumniari presumpserit, quod temptaverit nunquam obtineat, et nisi resipuerit eternam maledictionem incurrat. Hujus firmationis testes sunt: in primis Berengerius presbiter, Leodegarius frater ejus, Godrannus, Pontius Mainerii, Eldenus, Pontius Buxeria, Arduinus, Lanbertus Vicarius, Umbertus de Sivono, et Abbo frater ejus, Rainerius Isnardi, Pontius Lunains.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung