CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3054     View  [Back]
Charta qua Falco et uxor atque infantes ejus dant monasterio Cluniacensi et ecclesiæ de Frontenai ecclesiam de Banols.
Ego, in Dei nomine, Falco et uxor mea Adalaidis et filii mei Rotbertus et Aimo, donamus Domino Deo et Cluniacensi monasterio, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, cui venerabilis Hugo abbas preesse videtur, et ęcclesię Sanctę Marię in Frontenai constructę ęcclesiam de Banols cum cimiterio, et burgo, et presbiteratu, et decimis, et oblationibus et omni terra quocunque locorum sit sita. Donamus etiam prefato loco terram Gonvens quam pretio comparavimus. Sed prefatus abbas, cavens aliis facere quod eum constat sibi fieri nolle, fideijussores a nobis exegit quod de hac ecclesia et de hac terra nulli monasterio vel homini donationem vel convenientiam fecerimus; quod nos libenter amplectentes, fidejussores Agnum, cognomento Catullam, Emblardum et Wilelmum venerando abbati dedimus. Hujus donationis testes, laudatores et firmatores sunt Berardus, Agno, Wilelmus, Amblardus, Wichardus, Durandus, Poncius et Gerardus. Si quis homo vel femina hanc cartam calumpniare voluerit, maledictus et escommunicatus a choro sanctorum separetur, et in perpetuum infidelitatis suę luens cum infidelibus dampnetur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung