CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3055     View  [Back]
Charta qua Ado et uxor ejus Anna dant monasterio Cluniacensi septem ecclesias et alias res in terra Campi Saurei, in episcopatu Wapicensi.
Dum in hujus vitę laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videtur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus. Quia enim post mortem nil boni facere homo potest, opere precium credidi, antequam ad illius subtile et inevitabile ducar examen, oculto judici satisfaciens manu penitentię in istius evi brevitate qualitercunque potero maculas peccatorum meorum, Deo auxiliante, tergere non desistam. Igitur ego Ado et uxor mea Anna, scelerum nostrorum enormitatem considerantes, et quod est salubrius illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem gratanti animo amplectentes, qua ait: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis»; illud etiam: «Divicię viri redemptio animę ejus sunt», propterea damus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, de nostro alodo qui est in episcopatu Wapicensi, in terra quę appellatur Campum Saureum, videlicet septem æcclesias, unam quę est dicata in honore beati Mauricii, atque aliam in honore sancti Jacobi, itemque aliam in honore beatæ Marię semper virginis, aliam in honore sancti Viatoris, aliamque in honore sancti Petri, necnon et aliam in honore beati Martini, et aliam in honore sancti Eusebii martiris Christi. Dono etiam sex alpes ex integro, et omnia que habere solitus eram. Facio autem hanc donationem pro remedio animę æmeæ, patris quoque ac matris, et pro salute omnium fidelium vivorum ac defunctorum, ut Deus omnipotens dignetur nobis esse propicius. Itemque piscariam quę vocatur Serascha, quę incipit a manso Geraldi inantea; omnia dono Deo atque apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco, in quo domnus Hugo abba magis videtur prodesse quam preesse, videlicet æcclesias cum decimis, vel omnia quę ad eas pertinent, ut exinde faciant habitatores Cluniacenses quicquid facere voluerint. S. Adoni.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung