CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3059     View  [Back]
Charta qua Gaufredus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sanctæ Mariæ et clausum Sanosiacum, etc.
Dum in istius seculi erunnosa peregrinatione unusquisque fidelis christianus vivit, interimque dum tempus acceptabile instat, in quo peccata sua abluere potest, studeat animam suam emundare et ab omni facere peccato, quantum valet, alienum. Idcirco nanque Deus homini hujus vitæ dies ad inducias relaxat, ut dignos fructus poenitentiæ peragat, sicut Doctor gentium predicat dicens: «An nescis quia pacientia Dei ad penitentiam te adducit?» Non itaque vult Dominus mortem peccatoris, sed diutius eum in istius transitorię vitæ miseria vivere sinit, ut animam suam redimat a peccatis. Quapropter notum sit cunctis fidelibus, quod ego Gaufredus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, pro redemptione animę meæ et peccatorum meorum remissione, ad locum Cluniacensem, ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, aliquid ex rebus meis, hoc est æcclesiam Sanctæ Marię, et clausum Sanosiacum et tres mansos cum his quę appendunt ad eos, pratis scilicet, campis, silvis, aquarumque decursibus, servis et ancillis. Dono etiam predicti loci fratribus medietatem molini de Rocha, et unum mansum, eum videlicet qui est ante portam cum prato ei contiguo, et contaminam que est jux[ta] predictam rocham, et usuarium silvarum ad pascua porcorum, et edificii opus et ad focum. Huic dono adnecto terciam partem prati quod vocatur Broilus ad pasturam boum. Dono etiam medietatem silvę de Perronna, eam scilicet partem quam pater meus habuit, et super aquam Velæ, in villa Flacciensi duos molinos. Reddo preterea illis salvamentum quod habebam in illo alodio quem pater meus dedit sancto Petro, et consuetudines quas requirebam.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung