CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3060     View  [Back]
Charta qua Emmelz, vidua Hugonis Beraldi, dat monasterio Cluniacensi partem ecclesiæ de Chasellis.
Prudentia et industria veterum mos inolevit ut commutationes et tradiciones rerum, ne forte noticia earum oblivione deleatur, inserantur cartis et scripta in posterum reserventur, tam ad cautelam decedentium quam ad utilitatem succedentium. Ideo et nos hunc morem sequentes notum facimus tam presentibus quam futuris, quod Emmelz vidua, uxor quondam Hugonis Beraldi, donat Deo et sancto Petro, ad locum Cluniacum, suam id est terciam partem de æcclesia de Chasellas, et de cimiterio et de terris quę sunt foris, et de silvis, de servis etiam et ancillis suam terciam partem. Gaufredus filius ejus hoc donum laudat. Ansedeus etiam de Borbono, qui huic dono calumpniabatur, nunc eum laudat. Joscerannus quoque de Jopera et uxor ejus donant similiter ad locum Cluniacum partem quam habebant in ipsa ęcclesia, et adcrescit cimiterium XXXta tensas, et partem suam quam habebat in molendinis, et rivatgium de rivo Drundei ad stagnum faciendum et ad molendinos, et unum campum qui tenet a molendino usque ad castellum, et usuarium de bosco quantum necesse fuerit in illa terra; et ad porcos monachi proprios pascuarium gratis, et propter hoc sparsim et separatim accepit ipse et uxor ejus a monachis munus XXti V solidorum et de pecunia quindecim libras.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung