CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3061     View  [Back]
Charta qua Petrus Iterius miles, Willelmus quoque et Pontius dant monasterio Cluniacensi alodium et ecclesiam in podio Sancti Martini.
Notum sit omnibus fidelibus, quod quidam miles, Petrus Iterius nomine, pro redemptione animę suę ac filiorum suorum suęque conjugis, dat Deo omnipotenti et cœnobio Sancti Petri Cluniacensi, et Hugoni ejusdem monasterii abbati, necnon monachis tam presentibus quam futuris ibidem Deo famulantibus, alodium quod ipse habet in podio Sancti Martini, in vertice ipsius podii. Willelmus et Pontius frater ejus dant supradicto cenobio æcclesiam ejusdem podii et cimiterium cum omnibus appendentiis; similiter pro remissione suorum peccatorum, Bertrannus et uxor ejus, filii quoque ipsius, amore Dei omnipotentis, tribuunt eidem sancto quicquid videbantur habere in predicto loco. Si autem quandoque aliquis homo, vel de progenię illorum, vel aliorum, contra hęc dona insurgere temptaverit, vel si in aliquo infringere conatus fuerit, veniat super eum ira et furor omnipotentis Dei et omnium sanctorum suorum, et cum Juda traditore ęternaliter dampnetur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung