CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3063     View  [Back]
Charta qua Arnaldus monasterio Cluniacensi se ipsum et ecclesiam Sancti Johannis Baptistæ in Meditiaco loco dat.
Redemptor generis humani ac conditor cum prothoplasti culpis atque cotidianis delictis cerneret homines terrena solummodo quere[re], cęlestia fastidire, multimoda sua miseratione ad se venientibus et peccatorum onere pressis, cepit consulere dicens: «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos; tollite jugum meum super vos, et discite quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est et onus meum leve.» Quapropter ego Arnaldus, meorum agnoscens enormitatem peccatorum, simulque metuens diram dampnationem reproborum, atque reminiscens magnitudinis Domini Dei nostri misericordiarum, salutis confugio ad portum. Etenim Domino Deo pro posse meo atque Cluniensi monasterio, quod memoria et honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli habetur insigne, dono Meditiacum locum, ęcclesiam scilicet Sancti Johannis Baptistę, cum ęcclesiastico honore jure perpetuo, et insuper memet ipsum. Ergo ut abbas predicti sanctissimi cenobii et fratres sine molestia teneant ac possideant, dedi pro isto honore fratri meo Ademaro villam nomine Gulba, necnon accepi fidem ipsius christianitatis coram testibus, nunquam se calumpniam moviturum contra hanc donationem, ponens missale super altare. Similiter et Petrus meus consobrinus fecit. Si quisquam homo de subjectione Cluniacensis loci subtrahere voluerit locum supradictum, sit extraneus a benedictionibus Dei omnipotentis, sitque oppressus dampnalibus maledictionibus cum Datan et Abiron et Juda traditore, nisi emendaverit; benefactores et adjutores sint participes regni celestis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung