CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3085     View  [Back]
Werpitio Wichardi de Casellis de malis consuetudinibus quas requirebat in manso Gelavert.
Noticia verpitionis quam fecit Vuichardus de Casellas Domino Deo et beatis ejus apostolis Petro et Paulo, de omnibus malis consuetudinibus quas ipse et antecessores ejus inmiserant in omnibus terris quę in eorum videbantur esse custodia. Omnes enim malas consuetudines et unum receptum quem querebat in manso Gelavert, excepto uno multone, et cetera omnia ad integrum ego Vuichardus perdono Deo, preter eas consuetudines quas Vuichardus avus meus habere videbatur in eisdem terris ante unum diem obitus sui. Hæc facio pro animę remedio meę et omnium parentum meorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung