CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3089     View  [Back]
Charta qua Odilo monachus terram desertam in villa Lornant famulo suo Tetbaldo dat, ea ratione ut post mortem ejus in dominicatum monasterii Cluniacensis perveniat.
Notum sit cunctis fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego frater Odilo dono huic nostro famulo, nomine Tetbaldo, quandam nostram terram quę ad presens videtur esse deserta, ad hedificandum et construendum, et ut teneat in beneficium quandiu vixerit, et post mortem ejus totum ad integrum in dominicatum Sancti Petri perveniat. Est autem unus mansus cum omnibus ad se pertinentibus in villa Lornant; et in loco qui vocatur Exartellis unus clausulus qui fuit Gauzeranno. Et ut firmum sit, manu nostra simul cum fratribus nostris firmavi, Armanno, Rotberto, Gualone, Ainrico, Bernardo, Ariberno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung