CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3091     View  [Back]
Charta qua Rostagnus et ceteri dant monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Baudelii in castello Alesio.
Providentia ac industria priorum decretum est, ut commutationes seu rerum traditiones quę fiunt cartis inserantur et scripta, ne forte oblivione deleantur, posteris conserventur, tam ad instruendam bonorum ignorantiam, quam ad refellendam impiorum versutiam. Quocirca nos auctoritatem patruum valde necessariam observare cupientes, volumus cunctis infra gremium sanctæ Dei matris æcclesiæ tam presentibus quam absentibus esse notum, quod ego Rostagnus et frater meus Redemptus vocabulo, et Wido, et Arbertus, et omnes filii nostri Wilelmus et Odilo, et cognati nostri Monaldus et Wido, ceterique qui per successionis posteritatem ex omnibus his nascituri sunt, cum mulieribus nostris Azelina et Leodegarda, donamus et auctorizamus beato Petro et Paulo, et Cluniensi monasterio in eorum honore dedicato, cui preest domnus Hugo, venerabilis abbas, videlicet æcclesiam beati Baudelii martiris, in castello Alesio, cabanaria quoque Aimoini, necnon servos et ancillas qui eam tenebant, quorum nomina hæc sunt: Johannes et nepos ejus, alter Johannes et neptes ejus, Jozuariam, et Osannam, et Elenam, et Lantilclam, omnemque eorum generationem ex eis processuram. Hæc omnia quę hic in presenti scriptura continentur, confirmamus et tran[s]fundimus jure perpetuo retinendum in potestatem predicti monasterii. Quod si quis hanc donationem nostram infringere aut violare vel calumpniare presumpserit, quod temptaverit nunquam obtineat, et nisi resipuerit, eternam maledictionem incurrat. Hujus firmationis testes sunt: Goderamnus, Pontius Mainerius, item alter Poncius Buxerius, Arduinus presbiter, Lambertus vicarius, Umbertus de Sivono, Poncius Junianus, Rainerius Isnardus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung