CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3092     View  [Back]
Charta qua Emma dat monasterio Cluniacensi tres curtilos in villis Clitgiaco et Misiriaco.
Divina auctoritate permittente legumque permissione concedente, statutum est atque sancitum, ut perliberam habere debeat libertatem quicunque pro animę suę remedio, aliquid alicui sanctorum de proprię jure hereditatis dare affectaverit, seu instante necessitate alicui vendere voluerit, quod et per litterarum testamentum ad posterorum notitiam transmittere studeat. Quapropter cunctis sub norma fidei militantibus Christique adventum prestolantibus notum esse volumus, quod ego, in Dei nomine, Emma, caractere vivifice crucis in baptismo insignita, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro videlicet et Paulo, ad locum Cluniacum, pro anima mea et patris mei et matris meę ac senioris mei Bernardi, olim defuncti, in Christo quiescentis, itemque senioris mei Gaufredi, et pro incolomitate animę meę corporisque mei et infantum nostrorum, aliquantulum meę hereditatis, scilicet duos curtilos in Clitgiaco, ad Paludem vocant; item alium videlicet tercium in Misiriaco similiter concedo, et quantum ad ipsos aspicit vel aspicere videtur: hoc sunt campis, vineis, pratis, silvis, campis, servos et ancillas utriusque sexus et etatis, ut deinceps rectores loci prefati quod utile eis visum fuerit de his faciant. Preterea dono etiam terram illam quam tenet Aldebaldus canonicus ad medium plantum. Si quis autem hanc donationem calumpniare vel destruere conatus fuerit, non adquirere quod repetit valeat, sed beati Petri gladio evaginato feriatur, et nostra donatio firma et perpetua existat. Actum Cluniaco publice. S. Emmæ, quę fieri et firmare rogavit. S. Gauzeranni. S. Leotaldi. S. Umberti. S. Quiterberti. S. Bernardi. S. Rotberti. S. Gotefredi. S. Ingelberti. S. Quitberti. S. Gozelini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung