CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3094     View  [Back]
Charta qua Helgodus et uxor ejus Gondrada dant monasterio Cluniacensi duos curtilos in villa Itgiaco filiumque suum Deo serviturum.
Dum vivitur in hac peregrinatione, necesse est unumquemque certatim ad superna gaudia concurrere sine fine mansura. Unde si deinter undas hujus pervagantis seculi recte a Domino eripi, quo ne quis inoffenso calle graditur et ad litus eterne tranquillitatis duci docte querimus; studendum summopere est ne interno judici in illo justę exaggerationis examine ubi cunctis scire cuncta queque gessimus in carne licebit, penitus infructuosi inveniamur. Ob quam rem ego Helgodus, in extremis vitæ positus, delego Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, pro animę meę remedio, aliquid de mea hereditate in pago Maticensi, in villa Itgiaco, hoc est medietatem unius curtili; aliam vero medietatem cum uno alio curtilo, donamus ego et uxor mea Gondrada pro filio nostro Bernardo puero, quem simul tradimus Christo perpetualiter in regulari habitu serviturum. Sunt autem hii duo curtili ambo in eadem villa constituti. Terminus autem unius curtili est a mane terra Sancti Petri, a medio die via publica, a sero terra Sanctę Mariæ, a certio terra Otgisi de ipsa hereditate. Alius curtilus terminatur a mane via publica, a medio die terra Sanctæ Mariæ, similiter a sero, et a certio terra Sanctę Mariæ. Si quis autem huic donationi nostrę contrarius diabolico excitus spiritu esse voluerit, anathematis vinculo, nisi resipuerit, subjaceat. Ut autem firmum permaneat, manibus nostris firmavimus testibusque tradidimus roborandam. S. Elgodi uxorisque ejus Gondradę, qui hanc cartam facere preceperunt. S. Bernardi, filii eorum. S. Guarnerii. S. Adalberti. S. Richardi presbiteri. S. Bernardi presbiteri. S. Constantii presbiteri. S. Amalberti. Rogo autem ego Elgodus, ut hæc terra nunquam alicui detur in beneficium, sed semper sit in usibus fratrum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung