CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3098     View  [Back]
Charta qua Walterius de Biciaco miles dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Cachiaco.
Quod fixum et stabile esse cupimus, necesse est litterarum vinculis adnotari, et sic ad posterorum noticiam dirigi, ne decessione seu successione queat destrui. Quamobrem notum esse omnibus, tam presentibus quam absentibus, volumus, quod ego Walterius miles de Biciaco, ad extremum veniens diem mortis meę, accipiens habitum Sancti Benedicti in loco Cluniaco, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniacensi loco, ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, fratribusque ibidem Deo incessanter servientibus, presentibus et futuris, pro animę meę remedio, omnia quę habeo vel habere debeo in villa Caciacho, videlicet partem hereditatis meę quam cum fratribus meis divisi: hoc est mansum unum et unum servum et quicquid ad ipsum mansum pertinet, videlicet campos, vineas, prata, silvas, terras cultas et incultas, et omnem censum quem mihi reddebant per unumquemque annum. Totum ad integrum dono, laudo et confirmo loco prenominato, nullo contradicente. S. Walterii, qui hoc donum fecit et testes firmari rogavit. S. Wichardi fratris sui, atque Letaldi fratris sui. S. Bernardi nepotis sui, et Wilelmi nepotis sui. Si quis vero hanc donationem nostram infringere voluerit (quod absit!), sit anathema maranatha.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung