CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3099     View  [Back]
Charta qua Actoardis dat monasterio Cluniacensi res suas ancillamque in villis Varengo et Colonia.
Quisquis cupit æternæ vitæ effici heres, summa vi summoque ingenio studere debet, ut ex rebus perituris eterna premia mercetur, juxta Precursoris enim vocem: «Jam securis ad radicem arboris posita est.» Quapropter noverint tam presentes quam et futuri, quod ego Actoardis, reminiscens enormitatem peccatorum meorum, dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus meis que sitæ sunt in pago Matisconensi, in agro Marciacensi, in villa Varengo, cortilum unum; et in villa Colonia campum unum, et unam plantam quam Teodericus hedificavit. Item in alio loco duas peciolas de campo, ubi vocatur Templedo, totum ad integrum. Hanc autem donationem faciam pro remedio animę meę vel parentum meorum, quatinus Dominus de penis inferni nos eripiat et ad vitam nos perducat ęternam. Ad hoc dono etiam ancillam unam, Albergam vocabulo. Actum Lordoni. S. Acdoardis, qui fieri et firmare rogavit. S. Ingelelmi. S. Herlegi. S. Hugonis. S. Suffredi. S. Siguini. S. alterius Arlegi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung