CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3101     View  [Back]
Charta qua Ansedeus de Buxeria notum facit se vestem monachicam recepisse et res suas in villis Buxeria et Ogget, etc., monasterio Cluniacensi dedisse.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, agendum est ut unusquisque homo ex rebus sibi a Deo collatis peccata sua helemosinis redimere festinet, ut Christum, omnium conditorem, in die ultimo valeat repperire misericordissimum. Ut autem emamus regnum sempiternum, properemus agere bonum; etenim scriptum est: «Regnum Dei tantum valet quantum habes.» Quapropter notum sit omnibus hominibus, presentibus et posteris, quod ego Ansedeus de Buxeria, seculo abrenuncians, accipio habitum Sanctissimi Benedicti, in loco qui vocatur Cluniacus, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundatus; et dono prefatis apostolis et domno Hugoni abbati, fratribusque ibidem Deo servientibus, mansum unum et terciam partem unius vineolę, cum omnibus que ad ipsum pertinent, in villa quę Buxeria [vocatur], tres servos [...], Bernardum atque Hugonem; et in alia villa quę dicitur Monasterium Capaciense terciam partem unius mansi; necnon in villa Ogget duas particulas vineę reddentes per annos singulos modium vini; et in Curtiromagstag terciam partem unius mansi et unum servum Martinum; et in via Paliengis terciam partem unius mansi, et V partem unius nemoris, et octavam partem unius molendini. In alia quoque villa, quę dicitur Chachisel, terciam partem unius mansi, et duorum nemorum V partem, pro remedio animę meę et parentum meorum, quatinus prefatus locus absque ulla calumpnia in perpetuum habeat et possideat. Hanc cartam cum laude parentum et amicorum meorum, ego ipse, Ansedeus, propria manu firmavi, et, ut inconvulsa permaneret, Bernardum Germiniacensem, nostrum consanguineum, firmare feci. Si quis autem, aliqua temeritate agitatus, supradicta donaria Deo et apostolis antefatis auferre presumpserit vel calumpniare, anathematis spiculo transfossus utpote sacrilegus eternorum ignium supplicium cum diabolo et angelis ejus in perpetuum paciatur. S. Ansedei, qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit. S. Bernardi de Germanat. S. Constantii, prepositi de Marades. S. Odilę matris meę. S. duarum sororum mearum. S. Seguini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung