CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3105     View  [Back]
Charta qua Ildinus dat monasterio Cluniacensi mansum qui vocatur Platea, etc., et Durannus Widoque dant servos in villis Sologiaco, Curtiaco et Turniaco.
Quos amor ad se alligat Christi, cogitantes operante Sancto Spiritu de animarum suarum salute, sub capitulo uno placuit annotari ac nuncupari. Proinde omnibus, tam presentibus quam absentibus, infra matris æcclesiæ gremium degentibus notificare curabimus, quod quidam, Ildinus nomine, Dei gratia conpunctus, Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensique monasterio in eorum memoria constructo ac dedicato, unum mansum dedit qui vocatur Platea, partes quoque suas de silvis duabus, quarum nomina sunt Marchio et Nurulio. Ad hoc Durannus et Wido dederunt similiter duos servos quorum nomina hæc sunt: Durannus et Constancius, duas etiam ancillas, Alsendam et Belesendam, in villa Sologiaco. Item in Curtiaco alios duos, Grimaldum et Constantinum, et duas itidem ancillas, Anastasiam et Pililinam. Preterea suam etiam partem filiorum Andreæ et uxoris ejus in Turniaco villa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung