CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3108     View  [Back]
Charta qua Lambertus et uxor ejus Lodoara notum faciunt se mansum in villa Brenis monasterio Cluniacensi dedisse.
Quoniam cuncta quę gerimus transitoria et vana sunt, et semper sollicitos et miseros sui amatores relinqunt, opere precium esse credimus quoddam statuere quod eternum et inconcussum pro eternę vitæ desiderio permaneat. Unde omnibus infra sanctę Dei æcclesię gremium viventibus presentis temporis et futuri notum sit, quod ego Lanbertus et uxor mea, nomine Lodoara, et filii nostri, quorum nomina hæc sunt: Ansericus, Ismido, Balduinus, divino amore conpuncti, peccaminum nostrorum molem cognoscentes, presertim illam vocem Dominicam quę dicit: «Date helemosinam», et item: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis» adimplere cupientes, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de nostra hereditate quę est sita in pago Wiennensi, in villa Brenis, in vicaria Sancti Donati. Ecce est unus mansus cum omnibus ad se pertinentibus, vineis, campis, silvis, aquis aquarumque decursibus, totum ad integrum quod ibi habemus, quesitum et inquirendum. Facimus autem hanc donationem pro animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum atque fidelium christianorum remedio. Ut autem firma perpetualiter permaneat, manibus propriis firmavimus et fidelibus nostris, tam presentibus quam absentibus, quantum ratio expetierit firmare precipimus. S. Lanberti et uxoris ejus Lodoarę et filiorum [Anserici, Ismidonis], Balduini. S. Vuigonis Gaimenę. S. Albonis, cognomento Segnereto. S. Hugonis Palete, item alterius Huigonis. S. Arberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung