CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3109     View  [Back]
Charta qua Ritfredus notum facit se ipsum et quasdam res in villa Nuncupata villa monasterio Cluniacensi pro se et filio suo dedisse.
Dum in hujus seculi erumpnosa vivitur peregrinatione, dum licet tempusque congruum instare cernitur, summopere cuique fidelium maximeque laicali professione viventium providendum est, ut Domini dicentis voci aurem accommodet suam: «Venite ad me, omnes qui laboratis et honerati estis», et cetera, et in alio loco: «Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus». Igitur in nomine summę et individuæ Trinitatis, omnibus Christi caractere insignitis clareat, quod ego Rietfredus, hujus muneris capessendi gratia, Christi amore preventus, a negociis secularibus memet ipsum abstrahere cupiens, et in Dei servitio deinceps occupare vitam meam sub regulari norma desiderans, dono mecum Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de mea hereditate, quę est sita in pago Viennensi, in loco qui vulgato nomine vocatur Villa: hoc sunt campi, vinęe, {corr: vineę} prata, molendina, aquę aquarumve decursus, silvę, terræ cultę et incultæ, totum ad integrum dono quod habere ibi videor. Item quoque in Rispacias villa, quicquid ibi visus sum habere totum concedo. Terminatur autem memorata hereditas de latere uno strata publica Viennensi, et de alio latere Villa. Facio autem donationem hanc pro me et filio meo Otmaro, quem in pueritia constitutum mecum trado Deo perpetualiter serviturum. Retineo autem quandiu vixero et filius meus Otmarus, medietatem de Viriaco ad usus nostros; et ut firmum permaneat, manu propria firmo et testibus roborandam trado. S. Ricfredi, qui hanc donationem fecit et firmare rogavit. S. Otmari, filii ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung