CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3110     View  [Back]
Werpitio querelarum in villis Donziaco et Tervi quas faciebant monachis Cluniacensibus Aldeburga et filius ejus Gauzmarus.
Notitia verpitionis acta Cluniaco. Venit Aldeburga et verpivit tam ipsa quam filius ejus Gauzmarus omnem querelam Deo et sancto Petro de his querelis quas in villa Dontiaco sive Tervi contra monachos de Cluniaco habebant. Si quid actenus justę querelę habere visi sunt, hoc omnimodis pro anima Girbaldi prefato loco tribuunt et concedunt. Si quid vero injuste actenus aliquid querere visi sunt, omnia propter amorem Dei et pro animarum suarum, pro anima quoque Girbaldi, tam Aldeburga quam filius ejus Gauzmarus ac si qui aliqui ex eis calumpniatores supersunt redemptione ab hodierna die dimittunt, ut nullam calumpniam deinceps monachi habeant et sine ulla contradictione in pace possideant. S. Aldeburgis, quę hanc cartam et verpitionem fecit et firmare rogavit. S. Annonis. S. Gauzmari. S. Girberti presbiteri. S. Gislardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung