CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3112     View  [Back]
Charta qua Berna dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Nogiant.
Quos Christi dilectio in unum copulat, de animarum salute suarum cogitantes, dignum sub uno titulo annotari fuit. Unde omnibus Christi caractere insignitis, presentis temporis et futuri pateat, quod ego, in Dei nomine, Berna, divino amore conpuncta, de animę meę ac senioris mei Raiherii ac filiorum meorum Valterii, Bernardi atque Ottonis, incolomitate cogitans, dono aliquid nostræ hereditatis cum consilio et voluntate eorum Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo locoque Cluniensi, specialius tamen pro sepultura nostra: hoc est unus mansus cum omnibus appenditiis, qui est situs in pago Cabilonensi, in villa quę Nogiant vocatur. Terminatur autem de uno latere terra Sancti Petri Cabilonensis, de alio vero terra Sancti Philiberti, a mane et a sero via publica. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono ac transfundo ad locum Cluniacum, ut ejusdem rectores loci quicquid illis visum fuerit deinceps faciant, nemine contradicente. Si quis vero forte, quod minime fore spero futurum, heredum vel coheredum nostrorum vel nos ipsi, (quod absit!) huic dono a mæ (sic) facto spontaneę contradicere voluerit vel inquietaverit, omnes maledictiones quę in novo et veteri continentur Testamento super eum, nisi cito resipuerit, descendant. S. Bernæ, quę donum hoc fecit et rogavit firmari. S. Vualterii filii ejus. S. Bernardi, S. Ottonis filiorum ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung