CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3113     View  [Back]
Charta qua notum est Loterium et uxorem ejus Ingelburgem quasdam res in villa Seia monasterio Cluniacensi vendidisse.
Quia presens vita labilis est et multis miseriis plena, decentibus (sic) succedentibusque hominibus, idcirco quę in presenti fieri videmus, ne in posterum futuros lateant, scripto comendare curavimus. Quamobrem notum omnibus presentibus et futuris sit, quod ego Loterius et uxor mea Ingelburgis, venditores, vendidimus monachis Sancti Petri Cluniensis monasterii, quandam hereditatem quam simul habemus in pago Matisconensi, in agro Laliacensi, in villa quę dicitur Seia, quam dedit Bernardus, filius Maienbodi, uxori meę, antecessor meus, et quantum visi sumus habere, hoc sunt campi, vineę, prata, curtiferi, silvæ, edifitia, pascuę, aquę, aquarumque decursus. Similiter et aliam hereditatem quam uxor mea de Ragembaldo et Alemaro conquisivit. Pro quibus precium triginta solidorum ab eis accepimus, et curtilum videlicet unum in escammium in villa quę dicitur Sanctus Martinus, scilicet per X solidos, et omne quod visi sumus habere totum vobis vendimus atque transfundimus ex integro, quesitum et inquirendum, ut a die presenti et deinceps loci ejusdem rectores quicquid voluerint facere faciant. Si quis vero huic venditioni contradicere voluerit, non ejus vox audiatur, sed semper rata et immobilis nostra permaneat venditio, stipulatione subnixa. S. Loterii, S. Ingelburgis, qui fecerunt et firmare rogaverunt. S. Bernardi. S. Huberti. S. Rotberti. S. Oddonis. S. Vualterii. S. Heldeberti. Actum est Besorniaco publię. S. Aymonis scriptoris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung