CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3114     View  [Back]
Charta qua Ardradus dat monasterio Cluniacensi servos et ancillas, pro anima uxoris suæ Aldanæ.
Scriptura divina nos ammonet et exortatur, ut quandiu vivimus, non, si qua agere valemus bona, postposita omni cunctatione pigritemur, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum judices fore minime dubitamus. Quia vero nil boni post mortem agere possumus, opere precium esse credimus, ut antequam debitum humanum exsolvamus, et ad juditium subtile et tremendum perducamur, in istius vitę brevitate a nobis comissa neglegenter penitentiæ manu qualitercumque possumus tergere non desistamus. Idcirco ego Ardradus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniacensique monasterio, pro anima mea et uxoris meę Aldanæ, quosdam ex servis prefatę mulieris, qui ei jure hereditario obvenerant; et vocantur his nominibus Leutaldus, Raimbaldus, Bernaldus, et quedam soror eorum, nomine Rotberga, mater vero eorum Dominica. Hos ergo servos et ancillas, tam ipsos quam etiam posteritatem ipsorum germinis, trado atque transfundo ad jam dictum cęnobium, pro animarum nostrarum remedio, et faciant ex his servis supradicti loci habitatores deinceps quicquid eis placuerit. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, non valeat vendicare quod repetit, sed arbitrum juditio convictus, auri libras duas cui litem intulerit persolvat, et inantea firma et inconvulsa, stipulatione subnixa, permaneat. S. Ardradi, qui fieri et firmare rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung