CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3118     View  [Back]
Charta qua Achinus miles notum facit se quasdam res servosque in villis Dunziaco et Montello monachis Cluniacensibus dedisse.
Quoniam presens vita peregrinatio est et labilis, et qui ad vitam suspirat perpetuam, ei tormentum est, quamvis blanda esse ac dulcis videatur, idcirco toto mentis conamine, quantum nobis divina opitulante clementia permissum est, elaborare jugiter debemus, ut deposito carnis honere admittamur in illam quę caret fine. Igitur cunctis Christi caractere insignitis notum esse volo, quod ego Achinus miles, Dei amore ductus, reminiscens sententiæ dicentis: «Thesaurizate vobis thesauros in cælo», et alibi: «Redemptio animę viri substantiæ ejus», dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ac monasterio Cluniensi, cui domnus Hugo abba preesse pariter et prodesse videtur, aliquid de rebus meis jure mihi hereditario succedentibus. En sunt site in pago Maticonensi, in villa quę vocatur Dunziacus: hoc est unum mansum qui vocatur ad Crosum, cum omnibus appendiciis ad se pertinentibus, videlicet vineis, pratis; et unum pratum in loco qui ad Prelium vocitatur, meam videlicet partem. Itemque similiter in eadem villa terram et boscum quę habeo cum ipsis monachis jam supradicto loco. Preter hoc in villa quę dicitur Montellus medietatem meę partis et quicquid visus sum habere, necnon et quendam boscum qui Silviniacus vocatur, terciam scilicet partem. Insuper quoque duos servos et ancillam unam, cum infantibus suis, quorum nomina hæc sunt, Bernardus, Briccius, Eva. Si quis vero forte, quod minime spero venturum, heredum aut coheredum meorum, diaboli fascibus inflamatus huic donationi a me sponte factę contrahire voluerit, iram Dei omnipotentis et suorum apostolorum primitus incurrat, sitque ejus societas cum Juda, Christi proditore, et cum Datan et Abiron, necnon cum his qui dixerunt Deo: «Recede a nobis», nisi a sua cessaverit perversitate; deinde judiciaria potestate cogente, cui litem inferre presumpserit auri libram exsolvere cogatur. Et nostra donatio rata et immobilis stipulatione subnixa permaneat. S. Achini, qui hoc donum fecit et firmavit testibusque firmandum contradidit, quorum nomina hec sunt: Hugo cui cognomen est Petracampo, Hugo de Dunziaco, Siguinus, Wilelmus, Durannus [presbiter], Wilelmus decanus, Theotardus monachus, Gontardus prepositus, Artaldus miles, Gozerannus, Rozelinus presbiter, [Humbertus, Ochinus monachus.]
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung