CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3119     View  [Back]
Charta qua notum est Jozerannum de Mazerolo duos campos in villa Burzei monasterio Cluniacensi dedisse.
Quantum sensus ac intellectus humanus sagaciter existimare ac sollerti indagine perpendere potest, nihil amplius in hujus seculi lucem valet de fugitiva gaudia lucrare, quam ut de rebus temporalibus Christi fidelibus in elemosinam aliquid inpendatur. Unde sciant omnes Dei et sanctæ æcclesiæ fideles, presentes et futuri, quod Jozerannus de Mazerolo, peccatorum suorum a Deo promereri remissionem desiderans, ut sanctos apostolos Petrum et Paulum intercessores habere possit, dedit eis ad locum Cluniacum in eorum honore constructum et dedicatum, et ad fratres in eodem cœnobio Deo servientes, de alodo suo aliquam portionem, duos scilicet campos in villa quę vocatur Burzei, ut supradicti fratres sine alicujus contradictione eos in perpetuum teneant. Et ut hæc donatio ulterius non possit calumpniari, propria manu firmavit et firmandam testibus tradidit. Nomina quorum hec sunt: S. Bertranni de Burzei, S. Constantii de Santemei, et alii quamplures qui tunc aderant.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung