CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3120     View  [Back]
Charta qua Ingelbertus et duo fratres ejus dant monasterio Cluniacensi mansos duos in villa Bicei.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus ubique terrarum sanctæ ecclesiæ Dei fidelibus, quod liberi homines, et sine contradictione omnino alicujus, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, contulerunt de alodiis suis quę sibi jure hereditario contingebant, in villa cui vocabulum est Bicei, pro redemptione animarum suarum et omnium parentum suorum: Ingelbertus unum scilicet mansum ex toto sicut tenuit in silvis, in terris, in aquis; Bernardus similiter et frater ejus Stephanus unum mansum. Istarum donationum testes et conlaudatores sunt boni et legales viri. Bernardi et Stephani testes sunt avunculi eorum Bernardus et Ubertus et Wilelmus fratres; Ingelberti vero Jozerannus, frater ejus, et Ubertus cognomento Ungeres.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung