CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3121     View  [Back]
Charta qua Raimodis, uxor Anselmi de Brictiis, dat monasterio Cluniacensi franchisiam in villa Cirgas terramque in villa Monte.
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Raimodis, uxor Anselmi de Brictiis, recognoscens multum me peccasse contra Deum et sanctos ejus, ideo ego perterrita et pavore commota propter metum gehennę, ignis penas inferni, confugio ad fontem misericordię Dominum nostrum Jesum Christum et ad vocem Evangelii in quo ipsa Veritas loquitur, dicens: «Date helemosinam et ecce omnia», et cetera. Item in Evangelio proclamat dicens: «Quia sicut aqua extinguit ignem», et cetera; et Scriptura loquitur dicens: «Peccata tua helemosina redime». Quapropter ego Raimbodis veniens ad extremum diem mortis meę, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et predicabili loco Cluniaco, cui domnus Hugo abbas prodesse videtur magis quam preesse, fratribusque ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, dono ego supradicta femina, pro animę meę remedio et loco sepulturę, ut possim habere partem et societatem in omnibus beneficiis quę ibi fiunt, franchisiam quam habebam in villa Cirgas, totum ab integro, sine ullo calumpniatore, videlicet sex gallinas, duas aucas, tres panes et tria sextaria vini et totidem sextaria de civata. Item in villa Monte dono unam peciam de terra quę mihi obvenit ex hereditate mea, et quam tenebam legitime per alodum. S. Raimodis, quę donum hoc fecit et testes rogavit firmare. S. Girardi, filii sui. S. Rotberti, filii sui. [S.] Dalmatii, filii [sui]. S. Vuidonis, filii sui.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung